PUELLA

PUELLA
PUELLA
cognomen Guilielmi Abbatis Fiscan. pro decore, ut ait Order. Vitalis, l. 11. Alias Puella, quid significet notum, vocis origine ex puera, puerula, sicut ex puer, puerulus, puellus. Quâ licet nupta veniat, apud Ovidium, Fastor. l. 2. v. 557. ubi iubet viduas cessare puellas: i. e. a maritorum complexibus abstinere: etiam praegnans, apud eund. Ovid. ibid. v. 451. et Horatium, Carm. l. 3. ode 22. v. 2. laborantes uterô puellae. Insuper quae peperit: uti de Penelope idem Ovidius alibi: imo bis puerpera, apud A. Gellium, l. 12. c. 1. communiter tamen iuvenculam notat viro intactam. Cuiusmodi Puellae, apud Romanos ingenuae in praetexta, donec nuberent, fuêre. Unde Cicero in Verrem, Eripies, inquit, pupillae togam Praetextam; et Propert. l. 4. El. 12. v. 33.
Mox ubi iam facibus cessit Praetexta maritis,
Vinxit et acceptas altera vitta comas.
Festus quoque; Nubentibus, depositis Praetexit, a multitudine puerorum, obscena clamabantur. Vide supra in voce Praetexta. Praeferebantur autem nupturis faces, quia numquam nisi noctu nubebant Puellae, neque in domum mariti deducebantur, quamdiu quidquam diurnae lucis supererat. Val. Max. l. 1. c. 5. ex 4. Tacitus, l. 15. Annal. c. 37. Interdium in viro nubente spectata, quae etiam in femina nox operit. Catullus, Epithalam. 63. v. 1.
Vesper adest, Iuvenes consurgite ——
Hinc itaque taedas ardentes pueri patrimi et matrimi quinque, gestabant. Vide Dempsterum in Rosinum, l. 5. c. 37. Apud Athenienses, Puellarum causâ duplex praebebbatur epulum τοῖς φράτορσι, alterum a Patribus, statâ die. τῇ Κουρείοτιδι καλουμένῃ ἡμέρᾳ; alterum a Sponsis, nuptiarum sollenni, uti testatur Demosthenes εν τῷ πρὸς Ε᾿υβουλίδην, ubi epulum hoc Γαμηλίαν vocat, et Hesychius, cum ait: Γαμηλία, φέρνη, εἰς γάμον παρασκευὴ καὶ δεῖπνον ὃ τοῖς φράτορσι ἐποίει ὁ γαμῶν. Vide Sam. Petitum Comm. in Legg. Attic. l. 2. tit. 4. De earum opificiis, vide Fr. Rossaeum, Archaeologiae Att. l. 4. c. 13. de arcta custodia, supra in voce Oecuria: de nupturarum ritibus, supra it. in vocibus Nuptiae et Protelea, ac infra in Sponsa. Dico hîc saltem, puellas secretim a coeteris in arcibus et domibus coluisse, thalami secreta in parte, ut ait Statius, Thebaid. l. 8. v. 607. h. e. parthenone. Sic arcanô thalamô egrediuntur filiae Adrasti, apud eundem, l. 1. v. 534. Novis autem nuptis conventuris, novi fiebant thalami, i. e. tori instar conclavium exstructi, seu tentoriorum, uti docet ex Claudiano Nupt. Honorii, Hesychio, Auctore Etymolog. Barthius Animadversion. ad Statium d. l. Vide quoque infra Thalamus. Nec omittendum, apud Romanos nonô, a nativitate, die; apud Ebraeos initiô mensis, Puellis nomina indita fuisse, ritu apud Graecos variante, cum modo id quintô, modo decimô facere solerent. Sed et de hac re actum supra, in voce Nominatio, et alihi. Etiam ab Aegyptiis circumcidebantur Puellae, unde Nymphas Aegyptias exscindere dicit Galenus in Introduct. Et hodieque hoc in Aegypto servatur, ut clitoridem incidant feminae, teste Alpinô. Contra masculos Iudaei aliaeque gentes circumcidunt; illis honor, his lex: Isti totam amputant pellem et reliquum unguibus abradunt; illi Arabesque incidunt tantum, ut iterum consolidetur, vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. Apud Graecos, ut et hoc addam, in Gymnastiea quoque arte Puellas exerceri fuisse solitas legimus. Unde Plato, de Legg. l. 7. decernit publicos Magistratus habendos, qui Gymnasticam pueros atque Puellas edoceant, et apud Athenaeum reperimus, Dipnosophist, l. 4. c. 13. nonnullos testamentô cavisse, ut pulcherrimae Puellae, Monomachorum instar, decertarent, notat Hier. Mercurialis de Arte Gymn. passim. Propertius, de Spartanis inprimis, id eleganti Carm. tradit, l. 3. eleg. 13. cuius pars, v. 1.
Multa tuae, Sparte, miramur iura Palaestrae,
Sed mage virginei tot bona Gymnasil.
Quod non infames exercet corpore ludos,
Inter luctante; nuda Puella viros etc.
Vide etiam Xenoph. de Reb. Laced. Plut. in Lycurgo, veterem Poetam apud Ciceronem, Tuscul. 2. Claudian. de Consul. Manlii, Alios: ut et infra, voce Puta, it, Virgo. De puellarum vero coronis, itidem infra Pyleo; lusibus, voce Concha: de ministerio apud Romanos, hic passim, ubi de Gaditanis, item in vocibus Ancilla, Ornatrix, Psecas etc. Apuud Capitolin. in Marco, 6. 8. Puellae Novae, Novas puellas Faustinianas instituit, in honorem uxoris mortuae: eôdem sensu dicuntur, quô Pueros et Puellas novorum nominum, Idem supra dixit. Vide superius ubi de Alimentariis Puellis. Sed et Puella, Κόρη, nomen monetae Atticae, vide supra Diana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Puella — (lat.), Mädchen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Puëlla — (lat.), das Mädchen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Puella, S. — S. Puella (17. Oct.), wird in der ehemaligen Diöcese St. Papoul verehrt. Sie war mit noch zwei Gefährtinnen beim Begräbnisse des heil. Saturninus thätig. S. d …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Puella Magi Madoka Magica — Cover for first DVD/BD volume of Puella Magi Madoka Magica featuring two characters, Madoka Kaname (right) and Homura Akemi (left) 魔法少女まどか☆マギカ (Mahō Shōjo Madoka Magika) …   Wikipedia

  • Puella Magi Madoka Magica — 魔法少女まどか☆マギカ (Mahō Shōjo Madoka Magika) Genre Magical Girl, Drame, Psychologie, Science Fantasy Anime japonais Réalisateur(s) Akiyuki Shinbo …   Wikipédia en Français

  • Puella Mea — is a poem by E. E. Cummings. It is notable as his longest poem, at 290 lines. The title is Latin and translates as My Girl , referring to Elaine Orr Thayer, his first wife, and the mother of his only child. Puella Mea was first published in the… …   Wikipedia

  • Puella campanica — Marie Angélique Memmie LeBlanc, das „wilde Mädchen von Châlons bzw. Songy“, war ein französisches Wolfskind ungeklärter Herkunft.[1] Carl von Linné bezeichnete das Mädchen in Systema Naturae als Untertypen Puella campanica[2] seiner definierten… …   Deutsch Wikipedia

  • PUELLA — puellam …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Irena Puella — Irène vierge, Oiseau bleu des fées …   Wikipédia en Français

  • Irena puella — Irène vierge, Oiseau bleu des fées …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”